- GESMINUS
- GESMINUSGall. Iasmin, floris nomen eximii, de quo sic Fr Pomey, An cerni flos potest isto tenuior? Vix mole violam. An candidiorem reperias ullum? Nivem et lac adaequat candore. Ecquis autem suaviorem olfaciat? Nequaquam ambaris et mosci aeque suavis odor est. Quis demum vel cogitatione speciosiorem effingat? Stellae caelo delapsae speciem praebet ac fulgorem. Adeo ut tam vere dici possit, quam scite, virentem cameram gesminis intertextam, inumbratamque, terrestre quoddam esse caelum, quot pictum flosculis, odoriferis tot stellulis micans. Huius flosculi parens planta —— ita ductilis et sequax est, ut flecti se patiatur in omnem partem: fecunditatis usque adeo felicis, ut floribus fundendis foliisque ad certamen usque luxuriet; generositatis porro tam mirae, ut in sublime sese efferat diffundatque: procerae instar arboris. Adminiculis eget quidem, ut fulciatur, ut nitatur sursum; at suo non minori ornamento fit, quam sui cultoris commodo atque voluptate, quod adminicula requirat. Si enim nixa fulcris, et illigata pergulis, hortorum convestit parietes, et testudines obtegit, et umbracula contexit, viriditate longe amoenissimâ, frondiumque texturâ ita eleganti, ut nihil ad aspectum praeclarius, nihil sit, quod oculis arrideat magis. Quid autem de Iberici soli gesmino dicam? Annon hortensium vasorum decus et ornamentum est? Minus illus quidem ferax ---- at multo sane specie venustius: non ita se promittit, verum est, at odorem longe quam suaviorem emittit. Vide eum Divers. Descript. et infra, de flore haud absimili, in voce Mogorin.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.